- POLYELEUS
- POLYELEUSGraece Πολυέλεος, recitatur in Ecclesia Graeca, cum aliae sunt sollennitates, quam Christo et B. Virgini dicatae, estque Psalmus 135. cuius imtium, Αἰνεῖτε τὸ ὄνομα Κυρίου. Sic autem dictus est, quod eôdem tempore canitur Psalmus 136. in cuius singulis versibus repetuntur verba, ὅτι εἰς τὸν αιῶνα τὸ ἔλεος αὐτοῦ, quoniam in saeculum misericordia eius. In omni Parasceve Polyeleum cani, habes in Typico Sabae. Vide Meursium Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.